VULTUS

VULTUS
VULTUS
a volo, quasi voltus. Ita enim de discrimine faciei et vultus, Laur. Valla, l. 4. c. 13. Facies magis ad corpus: vultus magis ad voluntatem refertur: unde descendit. Itaque dicimus, iratô et maestô vultu potius, quam facie. Et Iul. Caes. Scaliger, Histor. Animal. l. 1. c. 9. Vultus vere solius hominis dicitur. Est enim habitus saciei voluntatem indicans. Graeci carent hâc vocabuli commoditate. Hinc vultus artifex, apud Persium etc. Inde pro Iarva seu persona, ad similitudinem vultus alicuius effictâ, vox sumitur Publio syro,
Libido cunctos etiam sub vultu domat,
quasi Gallice diceres sous le masque, Graece ὑπὸ τῷ προσώπῳ, de qua notione eius vide supra, voce Persona. Ulterius pro imagine thorace tenus expressa, apud Lucium Ampelium, c. de marium ambitu, Iuxta autem mare, qui locus Rhoeteon dicitur, ibi est Achillis et Patrocli vultus, i. e. imago ore vel pectore tenus in clypeo expressa. Quô more, inter alios honores Imperatoribus collatos, imagines corum effigiabantur, id quod consecrare vultibus, dixit Fl. Vopiscus in Probo, c. 23. Eant nunc --- et dignitatem Probo derogent, quam Imperatores nostri prudenter et consecrandam vultibus, et ornandam Templis, et celebrandam ludis Circensibus iudicârunt. Proponebantur autem hae imagines adorandae, Capitolin. in Maximo et Balbino, c. 17. Legiones ipsae et auxilia uybique terrarum vultus iam vestros adorant. Atque in pompis praeferebantur; Cod. de Publ. laet. nunt. l. un. Quidquid nostrorum nuntiari coeperit prosperorum --- si sacros vultus inbiantibus forte populis inferimus, haec sine immodico pretio nuntiari excipique sancimus. Ubi λάβρατα Graeci verterunt. Nempe, cum labratum proprie esset salutatio vel adoratio, quâ Imperator vel Imperatoris imago excipiebatur, ipsae postea imagines, labratis adorari solitae, sic quoque dici coeperunt. Qua de re vide supra in hac voce, plura vero apud Salmas. Not. ad Vopisc. locô cit. Porro Imperatorum Vultibus signati apud Romanos nummi, non modo florente iam Republ. sed etiam nascente: nec modo id in more Romanis, verum et Graecis fuit, Aristot. Politic. l. 6. Unde nummi χαρακτὴρ, Latin. titulus, figura, h. e. Vultus Imperatorum, qui cudi huiusmodi monetam iubebant, nomen, inscriptionem, notam aliquam victoriae cuiusdam aut casus alterius indicem addentes, ut ex Goltzii Thes. numism. patet. Ratio elegans apud Aur. Cassiodorum, l. 6. Ep. 7. Ut imago Principum subiectos videretus pascere per commercium. Huiusmodi itaque numiis, cum quaelibet gentes Romanorum Imperio subiectae uterentur, miratur Procopius, de bello Goth. l. 3. Quod Franci, non, ut alii Populi, Romani Imperii imagine, sed suâ impressâ, nummos signent: Notaque est Historia Euangel. de numismate Tiberii Aug. effigie impressâ signaro. Factum id autem inprimis in Principum inaugurationibus, ut patet ex Corrippo Gramm. de laudibus Iustini Imp. l. 4. num. 2. et Amm. Marcellino, l. 26. Aureos scil. nummos in vultum novi Principis, aliaque ad illecebras aptantes: ut nem pe novô hôc largitionis genere militum favorem sibi conciliarent; Pecuniam enim suâ signatam effigie in vulgus spargebant, vel singulis dividebant militibus. Vide Curopalatem de Offic. Aulae Constantinop. p. 202. Unde duo requisita, ut numisma valeret, proba materia et vultus Imperatoris ei impressus, Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. l. 7. c. 31. et Fortun. Licetus de Gemmis Annular. Schem. 12. c. 68. Vide de moneta Vultibus Neogamorum signatâ, supra ubi de Repotiis. In Graphice, Cimon Cleonaeus, primus catagrapha invenit, h. e. obliquas imagines, et varie formare Vultus respicientes suspicientesque et despicientes, Plinius, l. 35. c. 8. Timanthes vero, cum Iphigeniâ stante ad aras periturâ, pinxisset tristem Calchantem, tristiorem Ulyssem, addidisset Menelao, quem summum poterat Ars efficere maerorem; consumptis affectibus,
non reperiens, quô digne modô Patris Vultum posset exprimere, velavit eius caput et suo cuique animo dedit aestimandum. Quintilian. l. 2. c. 13. etc. Vide quoque hîc passim, inprimis ubi de Facie, uti de Sacris vultibus Principum, quorum mentio l. un. Cod. de publ. laet. nunt. supra voce Lauratum. Hinc Vultivoli, qui, ad affectus hominum immutandos, in molliori materia, cera forte vel limo, eorum quos pervertere nituntur, effigies exprimunt, apud Ioh. sarisberiensem, de Nugis Curial. l. 1. c. 12. Cuius illusionis in Pharmaceutria sua Virgilius meminit, Ecl. 3. v. 80.
Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit,
Uno eodemque igni, sic nostrô Daphnis amore.
Aliter defixio dicitur, an quia huiusmodi incantatores acus subinde defigerent in imagines hasce, iis locis, ubi puncturas persentiscere ipsos viros volebant? Ita videtur ex Nasone, Ep. Heroid. 6. v. 91.
Devovet absentes, simulacraque cerea fingit,
Et miserum tenues in iecur urget acus.
Sed de hac re supra passim, vide inprimis verbô Defigere etc. Iidem vero et Vultuarii appellati sunt et praestigiae illorum Invultus, item Invultatio. Sic Ioannam Reginam, Philippi Pulchri Gal. liae Regis uxorem, a Guichardo Episcopo Trecensi invultatam esse, et hâc invultatione periisse, testes quosdam asseverâsse, refert Car. du Fresne, Glossar. ubi etiam de Vultu de Luca; i. e. imagine Crucifixi, quam a Nicodemo effictam volunt, Lucae in Italia asservatâ, et more Guilielmi Angliae Regis per sanctum vultum de Luca iurandi: de imagine item eius apogtapha, in una ex Capellis Eccles. Sandionysianae in Gallia, inde Saint vonlt communiter dictâ etc. quaedam adicit. Plura de voce Vultus, eiusque variis acceptionibus vide apud Casp. Barthium, Animadversionib. papinpassim:
Papinpassim: de ciusdem vero distertionibus ridiculis aut etiam horribilibus supra, voce Grimaciae, uti de arte Vultus varie formandi, a Cimone Cleonaeo inventa, ubi de Veteribus Pictoribus: de illo pacati in Panegyr. Vultus animi proditor, egregia apud Iac. Ouzelium, Animadversion. ad Minucium Fel. p. 21. et 22. ubi speciatim de fronte, oculis, naribus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Saepe tacens vocem verbaque vultus habet. — См. Иной молчок ответ …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • Quo teneam vultus mutantem Protea nodo? — См. Протей …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • Unus erat toto naturae vultus in orbe… — См. Хаос …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • envoûter — [ ɑ̃vute ] v. tr. <conjug. : 1> • XIIIe; de en et de l a. fr. volt, vout « visage, image », du lat. vultus 1 ♦ Représenter (une personne) par une figure de cire, de terre glaise, etc. (autrefois appelée volt, vout) dans le dessein de faire… …   Encyclopédie Universelle

  • visage — Le Visage, Facies, Vultus. Laid visage de femme, Improba facies mulieris. Un visage riant, contenance posée et attrempée, qui n est point esmeu, Tranquilla frons. Faire bon visage, Nulli laedere os, id est, omnibus arridere. Bud. ex Terent.… …   Thresor de la langue françoyse

  • vultueux — vultueux, euse [ vyltɥø, øz ] adj. • 1814; lat. vultuosus, de vultus « mine, visage » ♦ Didact. Se dit du visage quand il est congestionné et gonflé. ⇒ bouffi. Face vultueuse. N. f. VULTUOSITÉ , 1834 . ● vultueux, vultueuse adjectif (latin… …   Encyclopédie Universelle

  • FACIES — soli animalium est homini, cuius loco coeteris os et rostra, Plin. l. 11. c. 31. De ea sic Paschal. Coron. l. 5. c. 3. Ecquis non stupeat in illa altera (capitis parte) quae est attributa vultui, qui vultus est imago ingenii? Nam quia frons est… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • chere — Chere, f. penacut. Signifie visage, Facies, Vultus. Selon ce on dit, homme de laide chere, Turpis vultus homo. Il se prend aussi pour traittement de viandes fait à aucun, et lors a tousjours un adjectif quand et luy, comme grande chere, bonne… …   Thresor de la langue françoyse

  • bulto — (Del lat. vultus, figura.) ► sustantivo masculino 1 Volumen de cualquier cosa: ■ aquel paquete hace mucho bulto para lo poco que pesa. 2 Cuerpo del que sólo se percibe la forma: ■ me pareció ver un bulto sobre las sombras. 3 Prominencia o… …   Enciclopedia Universal

  • CADAVERUM Cura — apud Romanos Graecosque. Corpus defuncti, postquam sollenni ritu oculi eius clausi essent, per intervalla conclamabatur primo, quod apud Graecos fiebat magnô aeneorum vasorum fragore, an ad Lemures Furiasque accendas, an ad iacentem, si forte… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”